|
LIBER PRIMUS MACCABAEORUM
1 1 Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi
Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium
regem Persarum et Medorum, 2 constituit proelia multa et obtinuit
munitiones et interfecit reges terrae; 3 et pertransiit usque ad fines
terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in
conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. 4 Et
congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et
tyrannos, et facti sunt illi in tributum. 5 Et post haec decidit in
lectum et cognovit quia moreretur; 6 et vocavit pueros suos nobiles,
qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum
adhuc viveret. 7 Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.
8 Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; 9 et
imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos
annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. 10 Et exiit ex eis
radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat
Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni
Graecorum. 11 In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et
suaserunt multis dicentes: Eamus et disponamus testamentum cum gentibus,
quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa
mala . 12 Et bonus visus est sermo in oculis eorum; 13 et
destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis
potestatem, ut facerent iustitias gentium. 14 Et aedificaverunt
gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; 15 et fecerunt sibi
praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et
venumdati sunt, ut facerent malum. 16 Et paratum est regnum in
conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super
duo regna. 17 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in
curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; 18 et
constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est
Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. 19 Et
comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia
terrae Aegypti. 20 Et reversus est Antiochus, postquam percussit
Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel
et ad Hierosolyma in multitudine gravi 21 et intravit in
sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum
luminis et universa vasa eius 22 et mensam propositionis et libatoria
et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum,
quod in facie templi erat; et comminuit omnia. 23 Et accepit argentum
et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos
invenit; 24 et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem
hominum et locutus est superbia magna. 25 Et factus est planctus magnus
in Israel et in omni loco eorum; 26 et ingemuerunt principes et
seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum
immutata est, 27 omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in
toro maritali, lugebat; 28 et commota est terra super habitantes in
ea, et universa domus Iacob induit confusionem. 29 Et post duos annos
dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit
Ierusalem cum turba magna; 30 et locutus est ad eos verba pacifica in
dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit
eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. 31 Et accepit
spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros
eius in circuitu; 32 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora
possederunt. 33 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo
et turribus firmis; et facta est illis in arcem. 34 Et posuerunt illic
gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea; 35 et
posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt
illic; et facti sunt in laqueum magnum. 36 Et factum est hoc ad
insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; 37 et
effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et
contaminaverunt sanctificationem. 38 Et fugerunt habitatores Ierusalem
propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini
suo; et nati eius reliquerunt eam. 39 Sanctificatio eius desolata est
sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in
opprobrium, honor eius in nihilum. 40 Secundum gloriam eius
multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in
luctum. 41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi
populus unus, 42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt
omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; 43 et multi ex Israel
consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt
sabbatum. 44 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et
in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, 45 et
prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et
contaminare sabbata et dies sollemnes 46 et polluere sancta et
sanctos, 47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et
pecora communia 48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere
animas eorum in omni immundo et abominatione, 49 ita ut
obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes; 50 et,
quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur. 51
Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit
consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare
per civitatem et civitatem. 52 Et congregati sunt multi de populo ad
eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
53 et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum
locis. 54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et
centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et
per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 55 et ante ianuas
domorum et in plateis sacrificabant. 56 Et libros legis, quos
invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; 57 et ubicumque
inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi,
constitutio regis interficiebat eum. 58 In virtute sua faciebant haec
Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.
59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae
erat super altare; 60 et mulieres, quae circumciderant filios suos,
interficiebant secundum iussum 61 et suspendebant infantes a
cervicibus eorum et domos eorum et eos, qui circumciderant illos. 62
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non
manducarent immunda, 63 et elegerunt mori, ut non polluerentur escis
et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. 64 Et facta
est ira magna super Israel valde.
2 1 In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii
Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
2 Et habebat filios quinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis, 3
et Simonem, qui vocabatur Thasi, 4 et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,
5 et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, et Ionathan, qui vocabatur
Apphus. 6 Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
7 et dixit: Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi
mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea
in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. 8 Factum est
templum eius sicut homo ignobilis, 9 vasa gloriae eius captiva abducta
sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio
inimicorum. 10 Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit
spolia eius? 11 Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera,
facta est ancilla. 12 Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et
gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes. 13 Ut quid nobis
adhuc vita? . 14 Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius
et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde. 15 Et venerunt, qui ex
rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent.
16 Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius
congregati sunt. 17 Et responderunt, qui missi erant a rege, et
dixerunt Matthathiae: Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate
et confirmatus filiis et fratribus. 18 Nunc accede primus et fac
iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt
in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii
tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis . 19 Et
respondit Matthathias et dixit magna voce: Etsi omnes gentes, quae in
domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum
suorum, et consentiunt mandatis eius, 20 et ego et filii mei et
fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. 21 Propitius sit
nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes. 22 Non
audiemus verba regis, ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra
. 23 Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in
omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
24 Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius;
et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
25 Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et
aram destruxit; 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri
filio Salom. 27 Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate
dicens: Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me
. 28 Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque
habebant in civitate. 29 Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam
et iudicium in desertum, ut sederent ibi, 30 ipsi et filii eorum et
mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala. 31
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem
civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant
mandatum regis, in loca occulta in deserto. 32 Et cucurrerunt post
illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et
constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 33 et dixerunt
ad eos: Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis
. 34 Et dixerunt: Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut
polluamus diem sabbatorum . 35 Et concitaverunt adversus eos
proelium. 36 Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos nec
oppilaverunt loca occulta 37 dicentes: Moriamur omnes in
simplicitate nostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod
iniuste perditis nos . 38 Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis;
et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque
ad mille animas hominum. 39 Et cognovit Matthathias et amici eius et
luctum habuerunt super eos valde; 40 et dixit vir proximo suo: Si
omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus
adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc
citius disperdent nos a terra . 41 Et cogitaverunt in die illa
dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum,
pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres
nostri in occultis . 42 Tunc congregata est ad eos synagoga
Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege; 43 et
omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad
firmamentum. 44 Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores
in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad
nationes, ut se liberarent. 45 Et circuivit Matthathias et amici eius,
et destruxerunt aras; 46 et circumciderunt pueros incircumcisos,
quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine. 47 Et persecuti
sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum; 48 et
obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu
peccatori. 49 Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit
filiis suis: Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus
eversionis et ira indignationis. 50 Nunc, o filii, aemulatores estote
legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. 51 Et
mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et
accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. 52 Abraham, nonne in
tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam? 53
Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus
Aegypti. 54 Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum
sacerdotii aeterni. 55 Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in
Israel. 56 Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. 59
Ananias et Azarias et Misael credentes liberati sunt de flamma. 60
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. 61 Et ita
cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum,
non infirmabuntur. 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia
gloria eius in stercora et in vermes; 63 hodie extolletur et cras non
invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius
peribit. 64 Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in
ipsa gloriosi eritis. 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir
consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater. 66 Et Iudas
Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et
ipse pugnabit bellum populi. 67 Et adducetis ad vos omnes factores
legis et vindicate vindictam populi vestri; 68 retribuite
retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis . 69 Et
benedixit eos et appositus est ad patres suos. 70 Et defunctus est
anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum
suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu
magno.
3 1 Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro
eo. 2 Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se
coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
3 Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et
succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra
gladio. 4 Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus
leonis rugiens in venationem; 5 et persecutus est iniquos perscrutans
et eos, qui conturbabant populum suum, succendit. 6 Et subducti sunt
iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et
prosperata est salus in manu eius. 7 Et exacerbabat reges multos; et
laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in
benedictionem. 8 Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit
impios ex ea et avertit iram ab Israel; 9 et nominatus est usque ad
ultimum terrae et congregavit pereuntes. 10 Et congregavit Apollonius
gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel. 11 Et
cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et
ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. 12 Et acceperunt
spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo
omnibus diebus. 13 Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod
congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et
egredientium in proelium, 14 et ait: Faciam mihi nomen et
glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui
spernunt verbum regis . 15 Et accessit, et ascendit cum eo exercitus
impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
16 Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas
obviam illi cum paucis. 17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi
obviam dixerunt Iudae: Quomodo poterimus pauci pugnare contra
multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? .
18 Et ait Iudas: Facile est concludi multos in manibus paucorum; et
non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis,
19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo
fortitudo est. 20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et
iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut
spolient nos; 21 nos vero pugnamus pro animabus nostris et pro
legitimis nostris, 22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem
nostram; vos autem ne timueritis eos . 23 Ut cessavit autem loqui,
insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in
conspectu ipsius. 24 Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque
ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in
terram Philisthim. 25 Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et
formido cecidit super gentes in circuitu eorum; 26 et pervenit ad
regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes. 27 Ut
audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et
congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. 28 Et
aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit
illis, ut essent parati ad omnia. 29 Et vidit quod defecit pecunia de
thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam,
quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
30 et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria,
quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum
fuerant. 31 Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in
Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia
regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti 33 et ut nutriret
Antiochum filium suum, donec rediret. 34 Et tradidit ei dimidium
exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de
inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem, 35 ut mitteret ad eos exercitum
ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et
auferendam memoriam eorum de loco, 36 et ut constitueret habitatores
filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram
eorum. 37 Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab
Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et
transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. 38
Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros
potentes ex amicis regis 39 et misit cum eis quadraginta milia virorum
et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam
secundum verbum regis. 40 Et processerunt cum universa virtute sua; et
venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. 41 Et
audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum
multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios
Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae
alienigenarum. 42 Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt
mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis,
quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. 43 Et
dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus deiectionem populi
nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris . 44 Et
congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et
peterent misericordiam et miserationes. 45 Et Ierusalem non
habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de
natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in
arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et
defecit tibia et cithara. 46 Et congregati sunt et venerunt in Maspha
contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli;
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem
imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua 48 et expanderunt
librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum
suorum; 49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et
decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies, 50 et
clamaverunt voce in caelum dicentes: Quid faciemus istis et quo eos
ducemus? 51 Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et
sacerdotes tui in luctu et humiliatione; 52 et ecce nationes
convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in
nos. 53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu
adiuves nos?. 54 Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
55 Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones
et pentacontarchos et decuriones 56 et dixit his, qui aedificabant
domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut
redirent unusquisque in domum suam secundum legem. 57 Et moverunt
castra et collocaverunt ad austrum Emmaum. 58 Et ait Iudas:
Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis
adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et
sancta nostra; 59 quoniam melius est nos mori in bello quam respicere
mala gentis nostrae et sanctorum. 60 Sicut autem fuerit voluntas in
caelo, sic faciet .
4 1 Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites
electos, et moverunt castra nocte, 2 ut applicarent ad castra
Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis
duces. 3 Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere
exercitum regis, qui erat in Emmaus, 4 dum adhuc dispersus esset
exercitus a castris. 5 Et venit Gorgias in castra Iudae noctu et
neminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi
a nobis . 6 Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum
tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut
volebant. 7 Et viderunt castra gentium valida et loricatos et
equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. 8 Et ait Iudas
viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum et impetum
eorum ne formidetis; 9 mementote qualiter salvi facti sunt patres
nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. 10 Et
nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti
patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie;
11 et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel
. 12 Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes
ex adverso 13 et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt
hi, qui erant cum Iuda, 14 et commiserunt bellum; et contritae sunt
gentes et fugerunt in campum. 15 Novissimi autem omnes ceciderunt in
gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et
Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
16 Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum;
17 dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia, quia bellum contra
nos est, 18 et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state
nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia
confidenter . 19 Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam
prospiciens de monte. 20 Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et
succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum
est. 21 Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et
Iudae exercitum in campo paratum ad proelium 22 fugerunt omnes in
terram alienigenarum. 23 Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et
acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et
opes magnas. 24 Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum:
Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius . 25 Et facta
est salus magna in Israel in die illa. 26 Quicumque autem alienigenarum
evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant;
27 quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod
non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei
rex, evenerant. 28 Et sequenti anno congregavit virorum electorum
sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. 29 Et
venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis
Iudas cum decem milibus viris. 30 Et vidit exercitum fortem et oravit
et dixit: Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum
potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in
manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. 31 Conclude exercitum istum
in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus
suis. 32 Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et
commoveantur contritione sua; 33 deice illos gladio diligentium te, et
collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis . 34 Et
commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque
milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. 35 Videns autem Lysias
factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati
sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat
externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. 36 Dixit autem
Iudas et fratres eius: Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus
mundare sancta et renovare . 37 Et congregatus est omnis exercitus,
et ascenderunt in montem Sion. 38 Et viderunt sanctificationem
desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta
nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. 39
Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt
cinerem 40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum. 41 Tunc ordinavit Iudas viros, ut
pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. 42 Et
elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege; 43 et
mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
44 Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid
de eo facerent. 45 Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent
illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud
gentes; et demoliti sunt altare 46 et reposuerunt lapides in monte
domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis.
47 Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt
altare novum secundum illud, quod fuit prius. 48 Et aedificaverunt
sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. 49 Et
fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum
et mensam in templum. 50 Et incenderunt super altare et accenderunt
lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo, 51 et
posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia
opera, quae fecerant. 52 Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima
die mensis noni hic est mensis Casleu centesimi quadragesimi octavi
anni 53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare
holocaustorum novum, quod fecerunt; 54 secundum tempus et secundum
diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in
canticis et citharis et cinyris et cymbalis. 55 Et cecidit omnis
populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui
prosperavit eis; 56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et
obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium
salutaris et laudis 57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et
scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est
opprobrium gentium. 59 Et statuit Iudas et fratres eius et universa
ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis
ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu,
cum laetitia et gaudio. 60 Et aedificaverunt in tempore illo montem
Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes
et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. 61 Et collocavit illic
exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut
haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
5 1 Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia
aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae
sunt valde 2 et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos,
et coeperunt occidere in populo et persequi. 3 Et bellabat Iudas
adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant
Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia
eorum. 4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in
laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. 5 Et conclusi sunt ab
eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit
turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. 6 Et transivit ad
filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum
ducem ipsorum. 7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt
in conspectu eius, et percussit eos. 8 Et cepit Iazer et filias eius
et reversus est in Iudaeam. 9 Et congregatae sunt gentes, quae sunt in
Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et
fugerunt in Datheman munitionem 10 et miserunt litteras ad Iudam et
fratres eius dicentes: Congregatae sunt adversum nos gentes per
circuitum, ut nos auferant, 11 et parant venire et occupare
munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit
multitudo de nobis, 13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis
Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et
sarcinas et peremerunt illic fere mille viros . 14 Adhuc epistulae
legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis,
nuntiantes secundum verba haec, 15 dicentes convenisse adversum se a
Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos
consumant. 16 Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos,
convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in
tribulatione erant et expugnabantur ab eis. 17 Dixitque Iudas Simoni
fratri suo: Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in
Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim . 18
Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo
exercitu in Iudaea ad custodiam. 19 Et praecepit illis dicens:
Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec
revertamur . 20 Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in
Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. 21 Et abiit Simon in
Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes
a facie eius, 22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et
ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
23 Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum
uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum
laetitia magna. 24 Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius
transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto; 25 et
occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis
omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26 et quia
multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced
et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae. 27 Et in ceteris
civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt
admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora
repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et
accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; 29 et profectus est
inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30 Et factum est diluculo,
cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus,
portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et
expugnabant eos. 31 Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor
civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; 32 et dixit
viris exercitus: Pugnate hodie pro fratribus nostris . 33 Et exiit
tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in
oratione. 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et
refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex
eis in die illa fere octo milia virorum. 35 Et divertit Iudas in
Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et
sumpsit spolia eius et succendit eam igne. 36 Inde perrexit et cepit
Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis. 37 Post
haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit
contra Raphon trans torrentem. 38 Et misit Iudas speculari exercitum,
et renuntiaverunt ei dicentes: Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in
circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; 39 et Arabas conduxit in
auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in
proelium . Et abiit Iudas obviam illis. 40 Et ait Timotheus
principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius
ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere
eum, quia potens poterit adversum nos; 41 si vero timuerit transire et
posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus
illum . 42 Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit
scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: Neminem hominum
reliqueritis, sed veniant omnes in proelium . 43 Et transfretavit ad
illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a
facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain.
44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum
omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit
sustinere contra faciem Iudae. 45 Et congregavit Iudas universum
Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores
eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram
Iudae. 46 Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via,
munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per
mediam iter erat. 47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et
obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram
nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus . Et nolebant
eis aperire. 49 Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut
applicarent se unusquisque in quo erat loco. 50 Et applicuerunt se
viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et
tradita est civitas in manu eius. 51 Et peremit omnem masculinum in
ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per
civitatem super interfectos. 52 Et transgressi sunt Iordanem in campum
magnum contra faciem Bethsan. 53 Et erat Iudas congregans extremos et
exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae. 54
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt
holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in
pace. 55 Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad,
et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, 56 audivit
Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et
proelia, quae fecerunt, 57 et dixerunt: Faciamus et ipsi nobis nomen
et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt . 58
Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam.
59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam;
60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines
Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et
facta est fuga magna in populo, 61 quia non audie runt Iudam et
fratres eius existimantes fortiter se facturos. 62 Ipsi autem non
erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est
Israel. 63 Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in
conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
64 et conveniebant ad eos fausta acclamantes. 65 Et exivit Iudas
et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est.
Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres
eius succendit in circuitu. 66 Et movit castra, ut iret in terram
alienigenarum, et perambulabat Maresam. 67 In die illa ceciderunt
sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt
in proelium. 68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et
diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et
expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram
Iudae.
6 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit
esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro
2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae
et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit
primus in Graecia. 3 Et venit et quaerebat capere civitatem et
depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in
civitate. 4 Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum
tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. 5 Et venit, qui
nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram
Iudae, 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus
est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae
ceperunt de castris quae exciderunt, 7 et quia diruerunt
abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et
sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram
civitatem eius. 8 Et factum est, ut audivit rex sermones istos,
expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem
prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. 9 Et erat
illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et
arbitratus est se mori. 10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit
illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae
sollicitudine 11 et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni
et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in
potestate mea! 12 Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in
Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea,
et misi auferre habitantes Iudam sine causa. 13 Cognovi quia propterea
invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena .
14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super
universum regnum suum; 15 et dedit ei diadema et stolam suam et
anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo
nono. 17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit
regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et
vocavit nomen eius Eupatorem. 18 Et hi, qui erant in arce, concluserant
Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum
gentium. 19 Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum
populum, ut obsiderent eos. 20 Et convenerunt simul et obsederunt eos
anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. 21 Et
exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui
impii ex Israel 22 et abierunt ad regem et dixerunt: Quousque non
facis iudicium et vindicabis fratres nostros? 23 Nos decrevimus
servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;
24 et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant
se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et
hereditates nostrae diripiebantur. 25 Et non ad nos tantum extenderunt
manum sed et in omnes fines suos; 26 et ecce applicuerunt hodie ad
arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt. 27
Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non
poteris continere eos . 28 Et iratus est rex, ut audivit, et
convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super
vehicula erant; 29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis
venerunt ad eum exercitus conducticii. 30 Et erat numerus exercitus
eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta
duo docti ad proelium. 31 Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad
Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et
succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. 32 Et recessit Iudas
ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. 33 Et
surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam
Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis
cecinerunt 34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad
acuendos eos in proelium. 35 Et diviserunt bestias per legiones, et
astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et
galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique
bestiae electi. 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant
et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. 37 Et turres ligneae
super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas
machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper,
et Indus eius. 38 Et residuos equites hinc et inde statuit in duas
partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus. 39 Et, ut
refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et
resplenduerunt sicut lampades ignis. 40 Et distincta est pars
exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et
ibant caute et ordinate. 41 Et commovebantur omnes audientes vocem
multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim
exercitus magnus valde et fortis. 42 Et appropiavit Iudas et exercitus
eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. 43 Et
vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat
eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
44 et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen
aeternum. 45 Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis
interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque
illuc; 46 et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et
cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. 47 Et videntes
virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis. 48 Qui
autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et
applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. 49 Et fecit pacem cum his,
qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi
alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. 50
Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.
51 Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et
statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides
iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. 52 Fecerunt
autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos;
53 escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et,
qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias
repositionis. 54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam
obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. 55 Et
audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc
viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, 56 reversus
esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia
quaerebat suscipere regni negotia. 57 Festinavit et significavit ire
dixitque ad regem et duces exercitus et viros: Deficimus cotidie, et
esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt
nobis negotia regni. 58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis et
faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 59 et constituamus
illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim
ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec . 60 Et
placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem
facere, et receperunt illam. 61 Et iuravit illis rex et principes. His
condicionibus exierunt de munitione. 62 Et intravit rex in montem Sion
et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit
destruere murum in gyro. 63 Et discessit festinanter et reversus est
Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus
eum et occupavit civitatem per vim.
7 1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci
filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et
regnavit illic. 2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum
suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad
eum. 3 Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere facies
eorum . 4 Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem
regni sui. 5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et
Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; 6 et accusaverunt
populum apud regem dicentes: Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos
tuos et nos dispersit de terra nostra; 7 nunc ergo mitte virum, cui
credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni
regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum . 8 Et elegit rex ex
amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et
fidelem regi. Et misit eum 9 et Alcimum impium et constituit ei
sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10 Et
surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit
nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11 Et
non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu
magno. 12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum
requirere iusta; 13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et
exquirebant ab eis pacem. 14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine
Aaron venit et non decipiet nos . 15 Et locutus est cum eis verba
pacifica et iuravit illis dicens: Non inferemus vobis malum neque amicis
vestris . 16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta
viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: 17
Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu
Ierusalem, et non erat qui sepeliret . 18 Et incubuit timor eorum et
tremor in omnem populum, quia dixerunt: Non est in eis veritas et
iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod
iuraverunt . 19 Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in
Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant,
et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. 20 Et commisit
regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit
Bacchides ad regem. 21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii
sui; 22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et
obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel. 23 Et
vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant,
filiis Israel multo plus quam gentes; 24 et exiit in omnes fines
Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt
ultra exire in regionem. 25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit
Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et
regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. 26 Et misit rex
Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias
exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. 27 Et venit
Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres
eius verbis pacificis cum dolo 28 dicens: Non sit pugna inter me et
vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace . 29
Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati
erant rapere Iudam. 30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo
venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem
eius. 31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et
exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; 32 et ceciderunt de
Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt
quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare
eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe
35 et iuravit cum ira dicens: Nisi traditus fuerit Iudas et
exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in
pace, succendam domum istam . Et exiit cum ira magna. 36 Et
intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et
flentes dixerunt: 37 Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen
tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo;
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio.
Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem . 39 Et exiit
Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus
Syriae. 40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et
oravit Iudas et dixit: 41 Qui missi erant a rege, cum male locuti
sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
42 Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant
ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum
malitiam illius . 43 Et commiserunt exercitus proelium tertia decima
die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus
in proelio. 44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor,
proiecerunt arma et fugerunt. 45 Et persecuti sunt eos viam unius diei
ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum
significationibus. 46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in
circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes
gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47 Et acceperunt spolia
eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam
extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. 48
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
49 et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die
Adar. 50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
8 1 Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus
et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint
ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, 2 et quia sunt potentes viribus.
Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia,
quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, 3 et quanta
fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla
argenti et auri, quae illic sunt; 4 et possederunt omnem locum
consilio suo et patientia et locus erat longe distans ab eis et reges,
qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et
percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus
annis; 5 et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum
eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; 6 et
Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum
viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde,
contritum ab eis, 7 et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret
ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et
constitutum; 8 et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis
regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; 9 et
quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit
sermo his, 10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra
illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et
filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt
munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
11 et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis,
exterminaverunt et in potestatem redegerunt; 12 cum amicis autem suis
et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et
obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant
nomen eorum, timebant eos; 13 quibus vero vellent auxilio esse et
regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura,
ut magnificaretur in ea; 15 et curiam fecerunt sibi, et cotidie
consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut
quiete agerent; 16 et committunt uni homini regnare eis per singulos
annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non
est invidia neque zelus inter eos. 17 Et elegit Iudas Eupolemum filium
Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam
constituere cum illis amicitiam et societatem 18 et ut auferrent ab
eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret
Israel. 19 Et abierunt Romam et via multa valde et introierunt
curiam et responderunt et dixerunt: 20 Iudas Maccabaeus et fratres
eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem
et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros . 21 Et placuit
sermo in conspectu eorum. 22 Et hoc est rescriptum epistulae, quam
rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud
eos ibi memoriale pacis et societatis: 23 Bene sit Romanis et genti
Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit
ab eis. 24 Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis
eorum in omni dominatione eorum, 25 auxilium feret gens Iudaeorum,
prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26 et proeliantibus non
dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut
placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. 27
Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt
Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; 28 et adiuvantibus non
dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et
custodient mandata haec absque dolo. 29 Secundum haec verba ita
constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30 Quod si post haec verba
cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et,
quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. 31 Et de malis, quae
Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: Quare gravasti iugum
tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? 32 Si ergo iterum adierint
nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari
terraque .
9 1 Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius
in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram
Iudaeae et dextrum cornu cum illis. 2 Et abierunt viam, quae ducit in
Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et
occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. 3 Et mense primo
anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem; 4
et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus
milibus equitum. 5 Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia
viri electi cum eo; 6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi
sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non
remanserunt ex eis nisi octingenti viri. 7 Et vidit Iudas quod
defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est
corde, quia non habebat tempus congregandi eos, 8 et dissolutus est.
Et dixit his, qui residui erant: Surgamus et ascendamus ad adversarios
nostros, si poterimus pugnare adversus eos . 9 Et avertebant eum
dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur
nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus .
10 Et ait Iudas: Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si
appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros
et non inferamus crimen gloriae nostrae . 11 Et movit exercitus de
castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes,
et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis
omnes potentes. 12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit
legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant
ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; 13 et commota est terra a voce
exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. 14 Et
vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et
convenerunt cum ipso omnes constantes corde; 15 et contrita est
dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. 16
Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum
cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.
17 Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et
ex illis; 18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt. 19 Et Ionathas
et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum
suorum in Modin. 20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus
Israel planctu magno et lugebant dies multos 21 et dixerunt: Quomodo
cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! . 22 Et cetera
verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius
non sunt descripta; multa enim erant valde. 23 Et factum est, post
obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt
omnes, qui operabantur iniquitatem. 24 In diebus illis facta est fames
magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. 25 Et elegit Bacchides
viros impios et constituit eos dominos regionis; 26 et exquirebant et
perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat
in illos et illudebat. 27 Et facta est tribulatio magna in Israel,
qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis. 28 Et
congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: 29 Ex quo
frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat
contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae;
30 nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et
ducem ad bellandum bellum nostrum . 31 Et suscepit Ionathas tempore
illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui. 32 Et cognovit
Bacchides et quaerebat eum occidere; 33 et cognovit Ionathas et Simon
frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et
consederunt ad aquam lacus Asphar. 34 Et cognovit Bacchides die
sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. 35 Et
Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos
suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. 36 Et
exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae
habebat, et abierunt habentes ea. 37 Post haec verba renuntiatum est
Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et
ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum
ambitione magna. 38 Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et
ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; 39 et elevaverunt
oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus
processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et
musicis et armis multis. 40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et
occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in
montes, et acceperunt omnia spolia eorum. 41 Et conversae sunt nuptiae
in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. 42 Et vindicaverunt
vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis. 43
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in
virtute magna. 44 Et dixit ad suos Ionathas: Surgamus et pugnemus
pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
45 ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et
inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. 46 Nunc ergo
clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum . Et
commissum est bellum. 47 Et extendit Ionathas manum suam percutere
Bacchidem, et divertit ab eo retro. 48 Et dissiliit Ionathas et, qui
cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non
transierunt ad eos Iordanem. 49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die
illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem. 50 Et aedificaverunt
civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus
et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et
portis et seris; 51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias
exercerent in Israel. 52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et
arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum. 53 Et accepit
filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in
custodia. 54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo,
praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit
opera prophetarum. Et coepit destruere. 55 In tempore illo percussus
est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et
dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua;
56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. 57
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem;
et siluit terra Iudae annis duobus. 58 Et cogitaverunt omnes iniqui
dicentes: Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant
confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una
nocte . 59 Et abierunt et consilium ei dederunt. 60 Et surrexit,
ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui
erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et
non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. 61 Et apprehenderunt
de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et
occiderunt eos. 62 Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant,
in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt
eam. 63 Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem
suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit; 64 et venit et castra
posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas. 65
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem
et venit cum numero; 66 et percussit Odomera et fratres eius et filios
Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in
virtutibus. 67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate
et succenderunt machinas 68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et
contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et
adventus eius erat inanis. 69 Et iratus est animo contra viros
iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex
eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius. 70 Et cognovit
Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei
captivitatem. 71 Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se
nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius; 72 et reddidit ei
captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit
in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. 73 Et
cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit
Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex
Israel.
10 1 Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi
filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et
regnavit illic. 2 Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum
copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. 3 Et misit Demetrius
epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. 4 Dixit
enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro
adversum nos; 5 recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus
in eum et in fratrem eius et in gentem eius . 6 Et dedit ei
potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium
eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. 7 Et venit
Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum,
qui in arce erant; 8 et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam
dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. 9 Et tradiderunt, qui
erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
10 Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare
civitatem; 11 et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et
montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita
fecerunt. 12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas
Bacchides aedificaverat, 13 et reliquit unusquisque locum suum et
abiit in terram suam; 14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his,
qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium. 15 Et
audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et
narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et
labores, quos habuerunt. 16 Et ait: Numquid inveniemus aliquem virum
talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum . 17 Et scripsit
epistulam et misit ei secundum haec verba dicens: 18 Rex Alexander
fratri Ionathae salutem. 19 Audivimus de te quod vir potens es viribus
et aptus es, ut sis amicus noster; 20 et nunc constituimus te hodie
summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis et misit ei
purpuram et coronam auream et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et
conserves amicitias ad nos . 21 Et induit se Ionathas stola sancta
septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et
congregavit exercitum et fecit arma copiosa. 22 Et audivit Demetrius
verba ista et contristatus est nimis et ait: 23 Quid hoc fecimus
quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad
firmamentum? 24 Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates
et dona, ut sint mecum in adiutorium . 25 Et misit eis secundum haec
verba: Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem. 26 Quoniam servastis
ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad
inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. 27 Et nunc perseverate
adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae
facitis nobiscum, 28 et remittemus vobis praestationes multas et
dabimus vobis donationes. 29 Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a
tributis et pretio salis et a coronis; 30 et pro tertia parte seminis
et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex
hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus,
quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in
totum tempus; 31 et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et
decimae et tributa. 32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in
Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros,
quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. 33 Et omnem animam
Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo
liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum. 34
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres
dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes
immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; 35
et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni
causa. 36 Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta
milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus
regis. 37 Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis
magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide,
et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis,
sicut praecepit rex in terra Iudae. 38 Et tres regiones, quae additae
sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub
uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. 39
Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad
necessarios sumptus sanctis. 40 Et ego do singulis annis quindecim
milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
41 et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super
negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 42 Et
super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum
ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes
pertineant, qui ministerio funguntur. 43 Et quicumque confugerint in
templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes
regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno
meo. 44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus
dabitur de ratione regis; 45 et ad exstruendos muros Ierusalem et
communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad
construendos muros in Iudaea . 46 Ut audivit autem Ionathas et populus
sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt
malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. 47
Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum
pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. 48 Et congregavit rex
Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. 49 Et
commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus
est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; 50 et confirmavit
proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa. 51
Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba
dicens: 52 Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede
patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi
regionem nostram 53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et
castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius; 54 et nunc
statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero
gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te . 55 Et respondit rex
Ptolemaeus dicens: Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum
tuorum et sedisti in sede regni eorum! 56 Et nunc faciam tibi, quae
scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer
fiam tibi, sicut dixisti . 57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse
et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo
secundo. 58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram
filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna
gloria. 59 Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et
dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in
conspectu eorum. 61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex
Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos
rex. 62 Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et
induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere
secum. 63 Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium
civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio,
nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione . 64 Et factum est, ut
viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum
eum purpura, fugerunt omnes. 65 Et magnificavit eum rex et scripsit
eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
66 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia. 67
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a
Creta in terram patrum suorum; 68 et audivit Alexander rex et
contristatus est valde et reversus est Antiochiam. 69 Et constituit
Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit
exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum
sacerdotem 70 dicens: Tu omnino solus resistis nobis; ego autem
factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem
adversum nos exerces in montibus? 71 Nunc ergo si confidis in
virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem,
quia mecum est virtus civitatum. 72 Interroga et disce quis sum ego et
ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: Non potest stare pes vester
ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra
sua. 73 Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in
campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi . 74 Ut
audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem
milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in
adiutorium. 75 Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui
erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt
eam. 76 Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et
obtinuit Ionathas Ioppen. 77 Et audivit Apollonius et admovit tria
milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et
statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret
in eis. 78 Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus
commiserunt proelium. 79 Et reliquit Apollonius mille equites post eos
occulte. 80 Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et
circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad
vesperam. 81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et
laboraverunt equi eorum. 82 Et eiecit Simon exercitum suum et commisit
contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et
fugerunt, 83 et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et
intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 84 Et
succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et
accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud,
succendit igne. 85 Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui
succensi sunt, fere octo milia virorum. 86 Et movit inde Ionathas
castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in
magna gloria. 87 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis
habentibus spolia multa. 88 Et factum est, ut audivit Alexander rex
sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan 89 et misit ei
fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei
Accaron et omnes fines eius in possessionem.
11 1 Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est
circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri
dolo et addere illud regno suo. 2 Et exiit in Syriam verbis pacificis,
et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander
rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. 3 Cum autem introiret
civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
4 Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et
Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos
combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius. 5 Et
narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex.
6 Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se
salutaverunt et dormierunt illic. 7 Et abiit Ionathas cum rege usque
ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem. 8
Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque
Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. 9 Et
misit legatos ad Demetrium dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et
dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris
tui; 10 paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim
me occidere . 11 Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret
regnum eius. 12 Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et
alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum. 13
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo,
Aegypti et Asiae. 14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis
temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis; 15 et audivit
Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et
occurrit ei in manu valida et fugavit eum. 16 Et fugit Alexander in
Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est. 17
Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolemaeo. 18 Et
rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant in munitionibus,
perierunt ab his, qui erant in munitionibus. 19 Et regnavit Demetrius
anno centesimo sexagesimo septimo. 20 In diebus illis congregavit
Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in
Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. 21 Et abierunt
quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei
quod Ionathas obsideret arcem. 22 Et audiens iratus est et statim, ut
audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne
obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam
festinato. 23 Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de
senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo 24 et
accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem
in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius. 25 Et
interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. 26 Et fecit ei
rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu
omnium amicorum suorum 27 et statuit ei principatum sacerdotii et,
quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum
amicorum. 28 Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam
et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta. 29
Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum
continentes: 30 Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti
Iudaeorum. 31 Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti
nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis: 32 Rex Demetrius
Lastheni patri salutem. 33 Genti Iudaeorum amicis nostris et
conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter
benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34 Statuimus ergo illis
fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae
additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus
sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius
accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum; 35
et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et tributorum
pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas, omnia
ipsis concedimus. 36 Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne
tempus. 37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri . 38 Et videns Demetrius
rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit
totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino
exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes
exercitus patrum eius. 39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri
prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit
ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; 40 et
assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et
enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius
adversus illum; et mansit ibi diebus multis. 41 Et misit Ionathas ad
Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in
praesidiis erant, quia impugnabant Israel. 42 Et misit Demetrius ad
Ionathan dicens: Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria
illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; 43 nunc ergo
recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis
exercitus meus . 44 Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium
Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
45 Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia
virorum, et volebant interficere regem; 46 et fugit rex in aulam, et
occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis et coeperunt
pugnare. 47 Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes
simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die
centum milia hominum. 48 Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia
multa in die illa et liberaverunt regem. 49 Et viderunt, qui erant de
civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati
sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: 50 Da
nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos et civitatem . 51 Et
proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in
conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et
nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia
multa. 52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in
conspectu eius. 53 Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et
abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi
tribuerat, et vexabat eum valde. 54 Post haec autem reversus est
Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit
sibi diadema. 55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos
disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga
vertit. 56 Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam. 57
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: Constituo tibi
summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de
amicis regis . 58 Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei
potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.
59 Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad
fines Aegypti. 60 Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in
civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium;
et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. 61 Et
abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et
succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea. 62
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios
principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit
regionem usque Damascum. 63 Et audivit Ionathas quod aderant principes
Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum
removere a negotio; 64 et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem
reliquit in regione. 65 Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat
eam diebus multis et conclusit eos. 66 Et postulaverunt ab eo dextras
accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit
in ea praesidium. 67 Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam
Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. 68 Et ecce castra
alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in
montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso. 69 Insidiae vero
exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium. 70 Et fugerunt,
qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi
Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae
exercitus. 71 Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in
capite suo et oravit. 72 Et reversus est ad eos in proelium et
convertit eos in fugam; et fugerunt. 73 Et viderunt, qui fugiebant
partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades,
usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. 74 Et ceciderunt de
alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in
Ierusalem.
12 1 Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros
et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; 2 et ad
Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum eadem. 3 Et
abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: Ionathas summus
sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem
secundum pristinum. 4 Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca,
ut deducerent eos in terram Iudae cum pace. 5 Et hoc est exemplum
epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: 6 Ionathas summus
sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum
Spartiatis fratribus salutem. 7 Iampridem missae erant epistulae ad
Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis
fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est. 8 Et
suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas,
in quibus significabatur de societate et amicitia. 9 Nos igitur, cum
nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt
in manibus nostris, 10 tentavimus mittere ad vos renovare
fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim
tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11 Nos ergo in omni
tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus
oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in
obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. 12 Laetamur
itaque de gloria vestra. 13 Nos autem circumdederunt multae
tribulationes et multa proelia; et impugnaverunt nos reges, qui sunt in
circuitu nostro. 14 Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis
et amicis nostris in his proeliis; 15 habemus enim de caelo auxilium,
quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati
sunt inimici nostri. 16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et
Antipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam
et societatem pristinam; 17 mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad
vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et
fraternitate nostra. 18 Et nunc bene facietis respondentes nobis ad
haec . 19 Et hoc est rescriptum epistularum, quas miserunt Oniae:
20 Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem. 21
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et
quod sunt de genere Abraham. 22 Et nunc, ex quo haec cognovimus, bene
facietis scribentes nobis de pace vestra. 23 Sed et nos rescribimus
vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae
nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec
. 24 Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum
exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. 25 Et exiit ab
Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis
spatium, ut ingrederentur regionem eius. 26 Et misit speculatores in
castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt
supervenire illis nocte. 27 Cum occidisset autem sol, praecepit
Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et
emisit custodes per circuitum castrorum. 28 Et audierunt adversarii
quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timuerunt et
formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis. 29
Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant
enim luminaria ardentia. 30 Et insecutus est eos Ionathas et non
comprehendit eos; transierant enim flumen Eleutherum. 31 Et divertit
Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit
spolia eorum. 32 Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem
regionem illam. 33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad
proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; 34 audivit
enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi
custodes, ut custodirent eam. 35 Et reversus est Ionathas et convocavit
seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 36
et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter
medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa
singulariter, ut neque emant neque vendant. 37 Et convenerunt, ut
aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a
subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha. 38 Et Simon
aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et
seras. 39 Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema
et extendere manum in Antiochum regem. 40 Et veritus est, ne forte non
permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat
comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan. 41 Et
exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in
proelium et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu
multo et extendere in eum manus timuit 43 et excepit eum cum honore et
commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit
exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. 44 Et dixit Ionathae:
Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45 Et
nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum
sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia
et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus
abibo; propterea enim veni . 46 Et credidit ei et fecit, sicut dixit,
et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. 47 Retinuit autem
secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille
autem venerunt cum eo. 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas,
clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo
intraverant, gladio interfecerunt. 49 Et misit Tryphon exercitum et
equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios
Ionathae. 50 At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas
et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant
conglobati parati in proelium. 51 Et videntes hi, qui insecuti
fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt; 52 illi autem
venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui
cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno. 53
Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos;
dixerunt enim: 54 Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo
expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum .
13 1 Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum
copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. 2 Videns quia
in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit
populum 3 et exhortatus est eos et dixit illis: Vos scitis quanta
ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis
proelia et angustias quales vidimus. 4 Horum gratia perierunt fratres
mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5 Et nunc non
mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim
melior sum fratribus meis. 6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta,
uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes
conterere nos inimicitiae gratia . 7 Et accensus est spiritus populi,
simul ut audivit sermones istos, 8 et responderunt voce magna
dicentes: Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; 9
pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus .
10 Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare
universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. 11 Et misit Ionathan
filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui
erant in ea, remansit illic in ea. 12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum
exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in
custodia. 13 Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi.
14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui
Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco
regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum; 16 et nunc mitte
argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat
a nobis, et remittemus eum . 17 Et cognovit Simon quia cum dolo
loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam
magnam sumeret ad populum, 18 qui dicerent: Quia non misit ei
argentum et pueros, periit . 19 Et misit pueros et centum talenta. Et
mentitus est et non dimisit Ionathan; 20 et post haec venit Tryphon
intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit
Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque
ibant. 21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos
urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.
22 Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa
nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et
abiit in Galaaditim. 23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit
Ionathan, et sepultus est illic; 24 et convertit Tryphon et abiit in
terram suam. 25 Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et
sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. 26 Et planxerunt eum
omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. 27 Et
aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et
exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante; 28 et statuit
septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus.
29 Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super
columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae
viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30 Hoc est sepulcrum, quod
fecit in Modin, usque in hunc diem. 31 Tryphon autem iter faciebat dolo
cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum 32 et regnavit loco
eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis
et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.
34 Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret
remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. 35 Et
Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:
36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus
et genti Iudaeorum salutem. 37 Coronam auream et baen, quam misistis,
suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere
praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. 38 Quaecumque enim
constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint.
39 Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et
coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem,
iam non sit tributarium. 40 Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi
inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax . 41 Anno centesimo
septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. 42 Et coepit populus
Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: Anno primo sub
Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum . 43 In diebus
illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit
machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et
comprehendit. 44 Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem;
et factus est motus magnus in civitate. 45 Et ascenderunt, qui erant
in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et
clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 46 et
dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum
misericordiam tuam . 47 Et consensit illis Simon et non debellavit
eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant
simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. 48 Et, eiecta
ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et
munivit eam et aedificavit sibi habitationem. 49 Qui autem erant in
arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac
vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. 50 Et
clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit
eos inde et mundavit arcem a contaminationibus. 51 Et intraverunt in
eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo
primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et
hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. 52
Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. 53 Et
munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui
cum eo erant. 54 Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et
posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in
Gazaris.
14 1 Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex
Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia,
ut expugnaret Tryphonem. 2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae,
quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis,
ut comprehenderet eum vivum. 3 Et abiit et percussit castra Demetrii
et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in
custodiam. 4 Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et
quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria
eius omnibus diebus. 5 Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in
portum et fecit introitum insulis maris. 6 Et dilatavit fines gentis
suae et obtinuit regionem. 7 Et congregavit captivitatem multam et
dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex
ea, et non erat qui resisteret ei. 8 Et unusquisque colebat terram
suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum
fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter
tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. 10
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa
munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad
extremum terrae. 11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel
laetitia magna. 12 Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea
sua, et non erat qui eos terreret. 13 Defecit impugnans eos super
terram; reges contriti sunt in diebus illis. 14 Et confirmavit omnes
humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et
malum. 15 Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum. 16
Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in
Spartiatas, et contristati sunt valde. 17 Ut audierunt autem quod
Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse
obtineret regionem et civitates in ea, 18 scripserunt ad eum in
tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam
fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius; 19 et lectae sunt in
conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas
Spartiatae miserunt: 20 Spartianorum principes et civitas Simoni
sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum
fratribus salutem. 21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum,
nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu
eorum 22 et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi
sic: Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum,
venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam. 23 Et placuit populo
excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis
populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem
horum scripsimus Simoni magno sacerdoti . 24 Post haec autem misit
Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad
statuendam cum eis societatem. 25 Cum autem audisset populus sermones
istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius?
26 Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et
expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem . Et
descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion.
27 Et hoc est exemplum scripturae: Octava decima die Elul, anno
centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in
Asaramel, 28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum
gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec: 29 Quoniam
frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae,
filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et
restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et
gloria magna glorificaverunt gentem suam. 30 Et congregavit Ionathas
gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad
populum suum. 31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere
regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. 32 Tunc restitit
Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit
viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. 33 Et munivit
civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant
arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; 34 et
Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti,
in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque
apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. 35 Et vidit populus
fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt
eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et
iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo
exaltare populum suum. 36 Et in diebus eius prosperatum est in manibus
eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David
erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et
contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam
magnam castitati; 37 et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam
ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem. 38
Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium secundum haec 39 et
fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna. 40 Audivit
enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et
quia susceperunt legatos Simonis gloriose; 41 et quia Iudaei et
sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in
aeternum, donec surgat propheta fidelis, 42 et ut sit super eos dux,
et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera
eorum et super regionem et super arma et super praesidia; 43 et cura
sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine
eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum
portet; 44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum
facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut
convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula
aurea; 45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid
horum, reus erit. 46 Et complacuit omni populo statuere Simoni facere
secundum verba ista. 47 Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo
sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et
sacerdotum et praeesset omnibus . 48 Et scripturam istam dixerunt
ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco
celebri; 49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et
filii eius.
15 1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis
maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
2 et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti
magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem. 3 Quoniam quidam
pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare
regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci
multitudinis exercitus et feci naves bellicas; 4 volo autem procedere
per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui
desolaverunt civitates multas in regno meo. 5 Nunc ergo statuo tibi
omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia
dona remiserunt tibi. 6 Et permisi tibi facere monetam propriam
numisma regioni tuae; 7 Ierusalem autem et sancta esse libera, et
omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae
tenes, maneant tibi; 8 et omne debitum regis, et quae futura sunt regi
ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. 9 Cum autem obtinuerimus
regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna,
ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra . 10 Anno
centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et
convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum
Tryphone. 11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram
fugiens, quae est ad mare; 12 sciebat enim quod congregata sunt mala
in eum, et reliquit eum exercitus. 13 Et applicuit Antiochus ad Doram
cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat
civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi. 15
Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes
epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:
16 Lucius consul Romanorum Ptolemaeo regi salutem. 17 Legati
Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam
amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo
Iudaeorum. 18 Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille. 19
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant
illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut
non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. 20 Visum autem est nobis
accipere ab eis clipeum. 21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de
regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut
vindicet in eos secundum legem suam . 22 Haec eadem scripsit Demetrio
regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae 23 et in omnes regiones et
Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in
Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in
Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam
et Cnidum et Cyprum et Cyrenen. 24 Exemplum autem eorum scripserunt
Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum. 25 Antiochus autem rex
applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et
machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. 26
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum
et aurum et vasa copiosa. 27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia,
quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. 28 Et misit ad
eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: Vos
tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni
mei; 29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et
dominati estis per loca multa in regno meo. 30 Nunc ergo tradite
civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis
extra fines Iudaeae; 31 sin autem, date pro illis quingenta talenta
argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia
talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos. 32 Et
venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et
claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et
rettulit ei verba regis. 33 Et respondit ei Simon et dixit ei: Neque
alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum
nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
34 Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
35 nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo
plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum . Et non
respondit ei verbum. 36 Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei
verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex
ira magna. 37 Tryphon autem ascendit in navem et fugit in
Orthosiam. 38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum
peditum et equitum dedit illi; 39 et mandavit illi movere castra
contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas
civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
40 Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et
conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere. 41 Et
aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi
perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.
16 1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri
suo, quae fecit Cendebaeus. 2 Et vocavit Simon duos filios seniores,
Iudam et Ioannem, et ait illis: Ego et fratres mei et domus patris mei
expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et
prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. 3 Nunc
autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote
loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero
de caelo vobiscum sit . 4 Et elegit de regione viginti milia virorum
belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in
Modin 5 et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter
medium ipsorum. 6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et
populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et
transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. 7
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus
adversariorum copiosus nimis. 8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam
conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi
vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. 9 Tunc vulneratus est
Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron,
quam aedificavit. 10 Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris
Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et
reversus est in Iudaeam in pace. 11 Et Ptolemaeus filius Abubi
constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
12 erat enim gener summi sacerdotis. 13 Et exaltatum est cor eius,
et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios
eius, ut tolleret eos. 14 Simon autem perambulans civitates, quae
erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse
et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo,
mense undecimo, hic est mensis Sabath. 15 Et suscepit eos filius Abubi
in munitiunculam, quae vocatur Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit
eis convivium magnum et abscondit illic viros. 16 Et, cum inebriatus
esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma
sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et
quosdam pueros eius. 17 Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala
pro bonis. 18 Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret
ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem. 19 Et
misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis misit epistulas, ut
venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona. 20 Et alios
misit occupare Ierusalem et montem templi. 21 Et praecurrens quidam
nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia:
Misit te quoque interfici . 22 Ut audivit autem, vehementer expavit
et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit
enim quia quaerebant eum perdere. 23 Et cetera sermonum Ioannis et
bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii
murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, 24 ecce haec scripta
sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps
sacerdotum post patrem suum.
|